Psalms 104
alleluia confitemini Domino et invocate nomen eius adnuntiate inter gentes opera eius alleluia confitemini Domino invocate nomen eius notas facite populis cogitationes eius
cantate ei et psallite ei narrate omnia mirabilia eius canite ei et psallite illi loquimini in universis mirabilibus eius
laudamini in nomine sancto eius laetetur cor quaerentium Dominum exultate in nomine sancto eius laetetur cor quaerentium Dominum
quaerite Dominum et confirmamini quaerite faciem eius semper quaerite Dominum et virtutem eius quaerite faciem eius iugiter
mementote mirabilium eius quae fecit prodigia eius et iudicia oris eius recordamini mirabilium eius quae fecit signorum et iudiciorum oris eius
semen Abraham servi eius filii Iacob electi eius semen Abraham servi eius filii Iacob electi eius
ipse Dominus Deus noster in universa terra iudicia eius ipse Dominus Deus noster in universa terra iudicia eius
memor fuit in saeculum testamenti sui verbi quod mandavit in mille generationes recordatus est in aeternum pacti sui verbi quod praecepit in mille generationes
quod disposuit ad Abraham et iuramenti sui ad Isaac quod pepigit cum Abraham et iuramenti sui cum Isaac
et statuit illud Iacob in praeceptum et Israhel in testamentum aeternum et firmavit illud cum Iacob in lege cum Israhel pactum sempiternum
dicens tibi dabo terram Chanaan funiculum hereditatis vestrae dicens tibi dabo terram Chanaan funiculum hereditatis vestrae
cum essent numero breves paucissimos et incolas eius cum essent viri pauci modici et advenae in ea
et pertransierunt de gente in gentem et de regno ad populum alterum et transierunt de gente in gentem de regno ad populum alterum
non reliquit hominem nocere eis et corripuit pro eis reges non dimisit hominem ut noceret eis et corripuit pro eis reges
nolite tangere christos meos et in prophetis meis nolite malignari nolite tangere christos meos et prophetas meos nolite adfligere
et vocavit famem super terram omne firmamentum panis contrivit et vocavit famem super terram omnem virgam panis contrivit
misit ante eos virum in servum venundatus est Ioseph misit ante faciem eorum virum in servum venundatus est Ioseph
humiliaverunt in conpedibus pedes eius ferrum pertransiit anima eius adflixerunt in conpede pedes eius in ferrum venit anima eius
donec veniret verbum eius eloquium Domini inflammavit eum usque ad tempus donec veniret sermo eius eloquium Domini probavit eum
misit rex et solvit eum princeps populorum et dimisit eum misit rex et solvit eum princeps populorum et dimisit illum
constituit eum dominum domus suae et principem omnis possessionis suae posuit eum dominum domus suae et principem in omni possessione sua
ut erudiret principes eius sicut semet ipsum et senes eius prudentiam doceret ut erudiret principes eius secundum voluntatem suam et senes eius sapientiam doceret
et intravit Israhel in Aegyptum et Iacob accola fuit in terra Cham et ingressus est Israhel Aegyptum et Iacob advena fuit in terra Ham
et auxit populum eius vehementer et firmavit eum super inimicos eius et crescere fecit populum suum nimis et roboravit eum super hostes eius
convertit cor eorum ut odirent populum eius ut dolum facerent in servos eius convertit cor eorum ut odio haberent populum eius ut dolose agerent contra servos illius
misit Mosen servum suum Aaron quem elegit ipsum misit Mosen servum suum Aaron quem elegit sibi
posuit in eis verba signorum suorum et prodigiorum in terra Cham posuit in eis verba signorum suorum et portentorum in terra Ham
misit tenebras et obscuravit et non exacerbavit sermones suos misit tenebras et contenebravit et non fuerunt increduli verbis eius
convertit aquas eorum in sanguinem et occidit pisces eorum commutavit aquas eorum in sanguinem et occidit pisces eorum
dedit terra eorum ranas in penetrabilibus regum ipsorum ebullivit terra eorum ranas in cubiculis regum eorum
dixit et venit cynomia et scinifes in omnibus finibus eorum dixit et venit musca omnimoda scinifes in universis terminis eorum
posuit pluvias eorum grandinem ignem conburentem in terra ipsorum dedit pluvias eorum grandinem ignem flammantem in terra eorum
et percussit vineas eorum et ficulneas eorum et contrivit lignum finium eorum et percussit vineam eorum et ficum eorum et confregit lignum finium eorum
dixit et venit lucusta et bruchus cuius non erat numerus dixit et venit lucusta et bruchus cuius non erat numerus
et comedit omne faenum in terra eorum et comedit omnem fructum terrae eorum et comedit omne faenum terrae eorum et devoravit fructum terrae eorum
et percussit omne primogenitum in terra eorum primitias omnis laboris eorum et percussit omne primogenitum in terra eorum primitias universi partus eorum
et eduxit eos in argento et auro et non erat in tribubus eorum infirmus et eduxit eos cum argento et auro et non erat in tribubus eorum infirmus
laetata est Aegyptus in profectione eorum quia incubuit timor eorum super eos laetata est Aegyptus cum egrederentur quoniam inruerat terror eorum super eos
expandit nubem in protectionem eorum et ignem ut luceret eis per noctem expandit nubem in tentorium et ignem ut luceret nocte
petierunt et venit coturnix et panem caeli saturavit eos petierunt et adduxit ortygometran et pane caelesti saturavit eos
disrupit petram et fluxerunt aquae abierunt in sicco flumina aperuit petram et fluxerunt aquae cucurrerunt in aridis flumina
quoniam memor fuit verbi sancti sui quod habuit ad Abraham puerum suum quia recordatus est verbi sancti sui cum Abraham servo suo
et eduxit populum suum in exultatione et electos suos in laetitia et eduxit populum suum in laetitia laudantes electos suos
et dedit illis regiones gentium et labores populorum possederunt et dedit eis terras gentium et laborem tribuum possederunt
ut custodiant iustificationes eius et legem eius requirant ut custodirent caerimonias eius et leges eius servarent alleluia