Psalms 106
alleluia confitemini Domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia eius confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius
dicant qui redempti sunt a Domino quos redemit de manu inimici de regionibus congregavit eos dicant qui redempti sunt a Domino quos redemit de manu hostis et de terris congregavit eos
a solis ortu et occasu et ab aquilone et mari ab oriente et ab occidente ab aquilone et mari
erraverunt in solitudine in inaquoso viam civitatis habitaculi non invenerunt erraverunt in solitudine in deserta via civitatem quae habitaretur non reppererunt
esurientes et sitientes anima eorum in ipsis defecit esurientes et sitientes anima eorum in ipsis deficiebat
et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur et de necessitatibus eorum eripuit eos et clamaverunt ad Dominum in tribulatione sua de adflictione eorum eripuit eos
et deduxit eos in viam rectam ut irent in civitatem habitationis et duxit illos per viam rectam ut venirent in civitatem habitabilem
confiteantur Domino misericordiae eius et mirabilia eius filiis hominum confiteantur Domino misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum
quia satiavit animam inanem et animam esurientem satiavit bonis quia saturavit animam vacuam et animam esurientem implevit bonis
sedentes in tenebris et umbra mortis vinctos in mendicitate et ferro habitantes in tenebris et umbra mortis alligatos inopia et ferro
quia exacerbaverunt eloquia Dei et consilium Altissimi inritaverunt quia provocaverunt sermones Dei et consilium Excelsi blasphemaverunt
et humiliatum est in laboribus cor eorum infirmati sunt nec fuit qui adiuvaret et humiliavit in labore cor eorum ceciderunt et non erat qui adiuvaret
et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur et de necessitatibus eorum liberavit eos et clamaverunt ad Dominum in tribulatione sua et de angustiis eorum salvavit eos
et eduxit eos de tenebris et umbra mortis et vincula eorum disrupit et eduxit eos de tenebris et umbra mortis et vincula eorum disrupit
confiteantur Domino misericordiae eius et mirabilia eius filiis hominum confiteantur Domino misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum
quia contrivit portas aereas et vectes ferreos confregit quia contrivit portas aereas et vectes ferreos confregit
suscepit eos de via iniquitatis eorum propter iniustitias enim suas humiliati sunt stultos propter viam sceleris eorum et propter iniquitates adflictos
omnem escam abominata est anima eorum et adpropinquaverunt usque ad portas mortis omnem cibum abominata est anima eorum et accesserunt ad portas mortis
et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur et de necessitatibus eorum liberavit eos et clamaverunt ad Dominum in tribulatione sua de angustiis eorum salvavit eos
misit verbum suum et sanavit eos et eripuit eos de interitionibus eorum misit verbum suum et sanavit eos et salvavit de interitu
confiteantur Domino misericordiae eius et mirabilia eius filiis hominum confiteantur Domino misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum
et sacrificent sacrificium laudis et adnuntient opera eius in exultatione et immolent hostias gratiarum et narrent opera eius in laude
qui descendunt mare in navibus facientes operationem in aquis multis qui descendunt in mare navibus facientes opus in aquis multis
ipsi viderunt opera Domini et mirabilia eius in profundo ipsi viderunt opera Domini et mirabilia eius in profundo
dixit et stetit spiritus procellae et exaltati sunt fluctus eius dixit et surrexit ventus tempestatis et elevavit gurgites eius
ascendunt usque ad caelos et descendunt usque ad abyssos anima eorum in malis tabescebat ascendunt in caelum et descendunt in abyssos anima eorum in adflictione consumitur
turbati sunt et moti sunt sicut ebrius et omnis sapientia eorum devorata est obstipuerunt et intremuerunt quasi ebrius et universa sapientia eorum absorta est
et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur et de necessitatibus eorum eduxit eos clamabunt autem ad Dominum in tribulatione sua et de angustia educet eos
et statuit procellam eius in auram et siluerunt fluctus eius statuet turbinem in tranquillitatem et silebunt fluctus eius
et laetati sunt quia siluerunt et deduxit eos in portum voluntatis eorum laetabuntur quoniam quieverunt et deducet eos ad portum quem voluerunt
confiteantur Domino misericordiae eius et mirabilia eius filiis hominum confiteantur Domino misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum
exaltent eum in ecclesia plebis et in cathedra seniorum laudent eum et exaltent eum in ecclesia populi et in cathedra seniorum laudent eum
posuit flumina in desertum et exitus aquarum in sitim ponet flumina in desertum et fontes aquarum in sitim
terram fructiferam in salsuginem a malitia inhabitantium in ea terram fructiferam in salsuginem prae malitia habitatorum eius
posuit desertum in stagna aquarum et terram sine aqua in exitus aquarum ponet desertum in paludes aquarum et terram inviam in fontes aquarum
et conlocavit illic esurientes et constituerunt civitatem habitationis et conlocabit ibi esurientes et fundabunt urbem ad habitandum
et seminaverunt agros et plantaverunt vineas et fecerunt fructum nativitatis et serent agros et plantabunt vineas et facient fruges genimina
et benedixit eis et multiplicati sunt nimis et iumenta eorum non minoravit et benedicet eis et multiplicabuntur nimis et pecora eorum non inminuet
et pauci facti sunt et vexati sunt a tribulatione malorum et dolore inminuta sunt autem et adflicta propter angustiam mali et doloris
effusa est contemptio super principes et errare fecit eos in invio et non in via et effundet despectionem super principes et errare eos faciet in solitudine devia
et adiuvit pauperem de inopia et posuit sicut oves familias et sublevabit pauperem de inopia et ponet quasi gregem familias
videbunt recti et laetabuntur et omnis iniquitas oppilabit os suum videbunt recti et laetabuntur et omnis iniquitas contrahet os suum
quis sapiens et custodiet haec et intellegent misericordias Domini quis sapiens et custodiet haec et intellegent misericordias Domini