Psalms 115
alleluia credidi propter quod locutus sum ego autem humiliatus sum nimis credidi propter quod locutus sum ego adflictus sum nimis
ego dixi in excessu meo omnis homo mendax ego dixi in stupore meo omnis homo mendacium
quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi quid reddam Domino pro omnibus quae tribuit mihi
calicem salutaris accipiam et nomen Domini invocabo calicem salutis accipiam et nomen Domini invocabo
vota mea Domino reddam coram omni populo eius vota mea Domino reddam coram omni populo eius
pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum eius gloriosa in conspectu Domini mors sanctorum eius
o Domine quia ego servus tuus ego servus tuus et filius ancillae tuae disrupisti vincula mea obsecro Domine quia ego servus tuus ego servus tuus filius ancillae tuae dissolvisti vincula mea
tibi sacrificabo hostiam laudis et in nomine Domini invocabo tibi immolabo hostiam laudis et in nomine Domini invocabo
vota mea Domino reddam in conspectu omnis populi eius vota mea Domino reddam in conspectu omnis populi eius
in atriis domus Domini in medio tui Hierusalem in atriis domus Domini in medio tui Hierusalem alleluia