Psalms 118
alleluia aleph beati inmaculati in via qui ambulant in lege Domini aleph beati inmaculati in via qui ambulant in lege Domini
beati qui scrutantur testimonia eius in toto corde exquirent eum beati qui custodiunt testimonia eius in toto corde requirunt eum
non enim qui operantur iniquitatem in viis eius ambulaverunt nec enim qui operantur iniquitatem in viis eius ambulaverunt
tu mandasti mandata tua custodire nimis tu mandasti praecepta tua custodire nimis
utinam dirigantur viae meae ad custodiendas iustificationes tuas utinam dirigantur viae meae ad custodienda praecepta tua
tunc non confundar cum perspexero in omnibus mandatis tuis tunc non confundar cum respexero ad omnia mandata tua
confitebor tibi in directione cordis in eo quod didici iudicia iustitiae tuae confitebor tibi in directione cordis cum didicero iudicia iustitiae tuae
iustificationes tuas custodiam non me derelinquas usquequaque praecepta tua custodiam ne derelinquas me nimis
beth in quo corriget adulescentior viam suam in custodiendo sermones tuos beth in quo corrigit iuvenis semitam suam cum custodierit verba tua
in toto corde meo exquisivi te non repellas me a mandatis tuis in toto corde meo exquisivi te ne errare me facias a mandatis tuis
in corde meo abscondi eloquia tua ut non peccem tibi in corde meo abscondi eloquium tuum ut non peccem tibi
benedictus es Domine doce me iustificationes tuas benedictus tu Domine doce me praecepta tua
in labiis meis pronuntiavi omnia iudicia oris tui in labiis meis narravi omnes iustitias oris tui
in via testimoniorum tuorum delectatus sum sicut in omnibus divitiis in via testimoniorum tuorum laetatus sum quasi in omnibus divitiis
in mandatis tuis exercebor et considerabo vias tuas in praeceptis tuis meditabor et contemplabor semitas tuas
in iustificationibus tuis meditabor non obliviscar sermones tuos iustitiis tuis delectabor non obliviscar verba tua
gimel retribue servo tuo vivifica me et custodiam sermones tuos gimel tribue servo tuo vivam et custodiam verba tua
revela oculos meos et considerabo mirabilia de lege tua revela oculos meos et videbo mirabilia in lege tua
incola ego sum in terra non abscondas a me mandata tua advena ego sum in terra ne abscondas a me mandata tua
concupivit anima mea desiderare iustificationes tuas in omni tempore desideravit anima mea desiderare iudicia tua in omni tempore
increpasti superbos maledicti qui declinant a mandatis tuis increpasti superbos maledicti qui recedunt a mandatis tuis
aufer a me obprobrium et contemptum quia testimonia tua exquisivi aufer a me obprobrium et contemptum quoniam testimonia tua custodivi
etenim sederunt principes et adversum me loquebantur servus autem tuus exercebatur in iustificationibus tuis etenim sedentes principes adversum me loquebantur servus autem tuus meditabatur praecepta tua
nam et testimonia tua meditatio mea et consilium meum iustificationes tuae sed et testimonia tua voluntas mea quasi viri amicissimi mei
deleth adhesit pavimento anima mea vivifica me secundum verbum tuum deleth adhesit pulveri anima mea vivifica me iuxta verbum tuum
vias meas enuntiavi et exaudisti me doce me iustificationes tuas vias meas exposui et exaudisti doce me iustitiam tuam
viam iustificationum tuarum instrue me et exercebor in mirabilibus tuis viam praeceptorum tuorum fac me intellegere et loquar in mirabilibus tuis
dormitavit anima mea prae taedio confirma me in verbis tuis destillavit anima mea prae stultitia serva me iuxta eloquium tuum
viam iniquitatis amove a me et lege tua miserere mei viam mendacii aufer a me et legem tuam dona mihi
viam veritatis elegi iudicia tua non sum oblitus viam fidei elegi iudicia tua proponebam
adhesi testimoniis tuis Domine noli me confundere adhesi testimoniis tuis Domine ne confundas me
viam mandatorum tuorum cucurri cum dilatasti cor meum viam mandatorum tuorum curram quoniam dilatasti cor meum
he legem pone mihi Domine viam iustificationum tuarum et exquiram eam semper he ostende mihi Domine viam praeceptorum tuorum et custodiam eam per vestigium
da mihi intellectum et scrutabor legem tuam et custodiam illam in toto corde meo doce me et observabo legem tuam et custodiam eam in toto corde
deduc me in semita mandatorum tuorum quia ipsam volui deduc me in semita mandatorum tuorum quia ipsam volui
inclina cor meum in testimonia tua et non in avaritiam inclina cor meum ad testimonia tua et non ad avaritiam
averte oculos meos ne videant vanitatem in via tua vivifica me averte oculos meos ne videant vanitatem in via tua vivifica me
statue servo tuo eloquium tuum in timore tuo suscita servo tuo eloquium tuum in timorem tuum
amputa obprobrium meum quod suspicatus sum quia iudicia tua iucunda averte obprobrium meum quod reveritus sum iudicia tua bona
ecce concupivi mandata tua in aequitate tua vivifica me ecce desideravi praecepta tua iustitia tua vivifica me
vav et veniat super me misericordia tua Domine salutare tuum secundum eloquium tuum vav et veniant mihi misericordiae tuae Domine et salus tua iuxta eloquium tuum
et respondebo exprobrantibus mihi verbum quia speravi in sermonibus tuis et respondebo exprobranti mihi sermonem quia speravi in sermone tuo
et ne auferas de ore meo verbum veritatis usquequaque quia in iudiciis tuis supersperavi et ne auferas de ore meo verbum veritatis usque nimis quoniam iudicia tua expectavi
et custodiam legem tuam semper in saeculum et in saeculum saeculi et custodiam legem tuam iugiter in sempiternum et ultra
et ambulabam in latitudine quia mandata tua exquisivi et ambulabo in spatioso quia praecepta tua quaesivi
et loquebar in testimoniis tuis in conspectu regum et non confundebar et loquar in testimoniis tuis coram regibus et non confundar
et meditabar in mandatis tuis quae dilexi et delectabor in mandatis tuis quae dilexi
et levavi manus meas ad mandata quae dilexi et exercebar in iustificationibus tuis et levabo manus meas ad mandata tua quae dilexi et loquar in praeceptis tuis
zai memor esto verbi tui servo tuo in quo mihi spem dedisti zai memento sermonis servo tuo quem me sperare fecisti
haec me consolata est in humilitate mea quia eloquium tuum vivificavit me haec est consolatio mea in adflictione mea quia eloquium tuum vivificavit me
superbi inique agebant usquequaque a lege autem tua non declinavi superbi deridebant me nimis a lege tua non declinavi
memor fui iudiciorum tuorum a saeculo Domine et consolatus sum recordatus sum iudiciorum tuorum a saeculo Domine et consolatus sum
defectio tenuit me prae peccatoribus derelinquentibus legem tuam horror obtinuit me ab impiis qui dereliquerunt legem tuam
cantabiles mihi erant iustificationes tuae in loco peregrinationis meae carmina erant mihi praecepta tua in domo peregrinationis meae
memor fui in nocte nominis tui Domine et custodivi legem tuam recordatus sum in nocte nominis tui Domine et custodivi legem tuam
haec facta est mihi quia iustificationes tuas exquisivi hoc factum est mihi quia praecepta tua custodivi
heth portio mea Dominus dixi custodire legem tuam heth pars mea Domine dixi ut custodiam verbum tuum
deprecatus sum faciem tuam in toto corde meo miserere mei secundum eloquium tuum deprecatus sum vultum tuum in toto corde miserere mei secundum eloquium tuum
cogitavi vias meas et avertisti pedes meos in testimonia tua recogitavi vias meas et converti pedes meos ad testimonia tua
paratus sum et non sum turbatus ut custodiam mandata tua festinavi et non neglexi custodire mandata tua
funes peccatorum circumplexi sunt me et legem tuam non sum oblitus funes impiorum inplicaverunt me legem tuam non sum oblitus
media nocte surgebam ad confitendum tibi super iudicia iustificationis tuae medio noctis surgam ad confitendum tibi super iudicia iustificationis tuae
particeps ego sum omnium timentium te et custodientium mandata tua particeps ego sum omnium timentium te et custodientium praecepta tua
misericordia Domini plena est terra iustificationes tuas doce me misericordia tua conpleta est terra praecepta tua doce me
teth bonitatem fecisti cum servo tuo Domine secundum verbum tuum teth benefecisti servo tuo Domine secundum verbum tuum
bonitatem et disciplinam et scientiam doce me quia mandatis tuis credidi bonum sermonem et scientiam doce me quia mandatis tuis credidi
priusquam humiliarer ego deliqui propterea eloquium tuum custodivi antequam audirem ego ignoravi nunc autem eloquium tuum custodivi
bonus es tu et in bonitate tua doce me iustificationes tuas bonus tu et beneficus doce me praecepta tua
multiplicata est super me iniquitas superborum ego autem in toto corde scrutabor mandata tua adplicabant mihi mendacium superbi ego autem in toto corde servabam praecepta tua
coagulatum est sicut lac cor eorum ego vero legem tuam meditatus sum incrassatum est velut adeps cor eorum et ego in lege tua delectabar
bonum mihi quia humiliasti me ut discam iustificationes tuas bonum mihi quia adflictus sum ut discerem praecepta tua
bonum mihi lex oris tui super milia auri et argenti melior mihi est lex oris tui super milia auri et argenti
ioth manus tuae fecerunt me et plasmaverunt me da mihi intellectum et discam mandata tua ioth manus tuae fecerunt me et firmaverunt me doce me et discam mandata tua
qui timent te videbunt me et laetabuntur quia in verba tua supersperavi qui timent te videbunt me et laetabuntur quia sermonem tuum expectavi
cognovi Domine quia aequitas iudicia tua et veritate humiliasti me scio Domine quia iustum iudicium tuum et vere adflixisti me
fiat misericordia tua ut consoletur me secundum eloquium tuum servo tuo sit obsecro misericordia tua in consolatione mea sicut locutus es servo tuo
veniant mihi miserationes tuae et vivam quia lex tua meditatio mea est veniant mihi misericordiae tuae et vivam quia lex tua delectatio mea
confundantur superbi quia iniuste iniquitatem fecerunt in me ego autem exercebor in mandatis tuis confundantur superbi quoniam inique contriverunt me ego autem loquar in praeceptis tuis
convertantur mihi timentes te et qui noverunt testimonia tua revertantur ad me qui timent te et qui sciunt testimonium tuum
fiat cor meum inmaculatum in iustificationibus tuis ut non confundar fiat cor meum perfectum in praeceptis tuis ut non confundar
caf defecit in salutare tuum anima mea in verbum tuum supersperavi caph defecit in salutare tuum anima mea verbum tuum expectavi
defecerunt oculi mei in eloquium tuum dicentes quando consolaberis me consumpti sunt oculi mei in verbum tuum dicentes quando consolaberis me
quia factus sum sicut uter in pruina iustificationes tuas non sum oblitus et cum essem quasi uter in pruinam praecepta tua non sum oblitus
quot sunt dies servo tuo quando facies de persequentibus me iudicium quot sunt dies servi tui quando facies in persequentibus me iudicium
narraverunt mihi iniqui fabulationes sed non ut lex tua foderunt mihi superbi foveas quae non erant iuxta legem tuam
omnia mandata tua veritas inique persecuti sunt me adiuva me omnia mandata tua vera falso persecuti sunt me auxiliare mihi
paulo minus consummaverunt me in terra ego autem non dereliqui mandata tua paulo minus consumpserunt me in terra ego autem non dimisi praecepta tua
secundum misericordiam tuam vivifica me et custodiam testimonia oris tui secundum misericordiam tuam vivifica me et custodiam testimonium oris tui
lamed in aeternum Domine verbum tuum permanet in caelo lameth in aeternum Domine verbum tuum perstat in caelo
in generationem et generationem veritas tua fundasti terram et permanet in generatione et generatione fides tua fundasti terram et stat
ordinatione tua perseverat dies quoniam omnia serviunt tibi iudicio tuo stant usque hodie quia omnia serviunt tibi
nisi quod lex tua meditatio mea est tunc forte perissem in humilitate mea nisi quod lex tua delectatio mea forte perissem in pressura mea
in aeternum non obliviscar iustificationes tuas quia in ipsis vivificasti me in sempiternum non obliviscar praeceptorum tuorum quia per ipsa vivificasti me
tuus sum ego salvum me fac quoniam iustificationes tuas exquisivi tuus ego sum salva me quoniam praecepta tua quaesivi
me expectaverunt peccatores ut perderent me testimonia tua intellexi me expectaverunt impii ut perderent me testimonium tuum considerabo
omni consummationi vidi finem latum mandatum tuum nimis omni consummationi vidi finem latum mandatum tuum nimis
mem quomodo dilexi legem tuam tota die meditatio mea est mem quam dilexi legem tuam tota die haec meditatio mea
super inimicos meos prudentem me fecisti mandato tuo quia in aeternum mihi est super inimicos meos instruis me mandata tua quia in sempiternum hoc est mihi
super omnes docentes me intellexi quia testimonia tua meditatio mea est super omnes qui docebant me eruditus sum quia testimonia tua meditatio mea
super senes intellexi quia mandata tua quaesivi super senes intellexi quia praecepta tua servavi
ab omni via mala prohibui pedes meos ut custodiam verba tua ab omni semita mala prohibui pedes meos ut custodirem verba tua
a iudiciis tuis non declinavi quia tu legem posuisti mihi a iudiciis tuis non recessi quia tu inluminasti me
quam dulcia faucibus meis eloquia tua super mel ori meo quam dulce gutturi meo eloquium tuum super mel ori meo
a mandatis tuis intellexi propterea odivi omnem viam iniquitatis praecepta tua considerabam propterea odivi omnem semitam mendacii
nun lucerna pedibus meis verbum tuum et lumen semitis meis nun lucerna pedi meo verbum tuum et lux semitae meae
iuravi et statui custodire iudicia iustitiae tuae iuravi et perseverabo ut custodiam iudicia iustitiae tuae
humiliatus sum usquequaque Domine vivifica me secundum verbum tuum adflictus sum usque nimis Domine vivifica me iuxta verbum tuum
voluntaria oris mei beneplacita fac Domine et iudicia tua doce me voluntaria oris mei conplaceant tibi Domine et secundum iudicia tua doce me
anima mea in manibus meis semper et legem tuam non sum oblitus anima mea in manu mea semper et legis tuae non sum oblitus
posuerunt peccatores laqueum mihi et de mandatis tuis non erravi posuerunt impii laqueum mihi et a praeceptis tuis non aberravi
hereditate adquisivi testimonia tua in aeternum quia exultatio cordis mei sunt hereditas mea testimonia tua in sempiternum quia gaudium cordis mei sunt
inclinavi cor meum ad faciendas iustificationes tuas in aeternum propter retributionem inclinavi cor meum ut facerem iustitias tuas propter aeternam retributionem
samech iniquos odio habui et legem tuam dilexi samech tumultuosos odivi et legem tuam dilexi
adiutor meus et susceptor meus es tu in verbum tuum supersperavi protectio mea et scutum meum tu es verbum tuum expectavi
declinate a me maligni et scrutabor mandata Dei mei recedite a me maligni et custodiam mandata Dei mei
suscipe me secundum eloquium tuum et vivam et non confundas me ab expectatione mea confirma me secundum verbum tuum et vivam et noli me confundere ab expectatione mea
adiuva me et salvus ero et meditabor in iustificationibus tuis semper auxiliare mihi et salvus ero et delectabor in praeceptis tuis iugiter
sprevisti omnes discedentes a iustitiis tuis quia iniusta cogitatio eorum abiecisti omnes qui adversantur praecepta tua quia mendax cogitatio eorum
praevaricantes reputavi omnes peccatores terrae ideo dilexi testimonia tua quasi scoriam conputasti omnes impios terrae propterea dilexi testimonia tua
confige timore tuo carnes meas a iudiciis enim tuis timui horripilavit a timore tuo caro mea et iudicia tua timui
ain feci iudicium et iustitiam non tradas me calumniantibus me ain feci iudicium et iustitiam ne derelinquas me his qui calumniantur me
suscipe servum tuum in bonum non calumnientur me superbi sponde pro servo tuo in bonum ne calumnientur me superbi
oculi mei defecerunt in salutare tuum et in eloquium iustitiae tuae oculi mei defecerunt in salutare tuum et in eloquium iustitiae tuae
fac cum servo tuo secundum misericordiam tuam et iustificationes tuas doce me fac cum servo tuo iuxta misericordiam tuam et praecepta tua doce me
servus tuus sum ego da mihi intellectum et sciam testimonia tua servus tuus ego instrue me et cognoscam testimonia tua
tempus faciendi Domino dissipaverunt legem tuam tempus est ut facias Domine praevaricati sunt legem tuam
ideo dilexi mandata tua super aurum et topazion propterea dilexi mandata tua super aurum et topazium
propterea ad omnia mandata tua dirigebar omnem viam iniquam odio habui propterea in universa praecepta direxi omnem semitam mendacii odio habui
fe mirabilia testimonia tua ideo scrutata est ea anima mea fe mirabilia testimonia tua idcirco custodivit ea anima mea
declaratio sermonum tuorum inluminat et intellectum dat parvulis ostium sermonum tuorum lucidum doce parvulos
os meum aperui et adtraxi spiritum quia mandata tua desiderabam os meum aperui et respiravi quia mandata tua desiderabam
aspice in me et miserere mei secundum iudicium diligentium nomen tuum respice ad me et miserere mei iuxta iudicium diligentium nomen tuum
gressus meos dirige secundum eloquium tuum et non dominetur mei omnis iniustitia gressus meos firma in sermone tuo et non des potestatem in me universae iniquitati
redime me a calumniis hominum et custodiam mandata tua redime me a calumnia hominis et custodiam praecepta tua
faciem tuam inlumina super servum tuum et doce me iustificationes tuas vultum tuum ostende servo tuo et doce me praecepta tua
exitus aquarum deduxerunt oculi mei quia non custodierunt legem tuam rivi aquarum fluebant de oculis meis quia non custodierunt legem tuam
sade iustus es Domine et rectum iudicium tuum sade iustus es Domine et rectum iudicium tuum
mandasti iustitiam testimonia tua et veritatem tuam nimis praecepisti iustitiam testimonii tui et veritatem nimis
tabescere me fecit zelus meus quia obliti sunt verba tua inimici mei consumpsit me zelus meus quia obliti sunt verborum tuorum hostes mei
ignitum eloquium tuum vehementer et servus tuus dilexit illud probatus sermo tuus nimis et servus tuus dilexit illum
adulescentulus sum ego et contemptus iustificationes tuas non sum oblitus parvulus ego sum et contemptibilis sed praecepta tua non sum oblitus
iustitia tua iustitia in aeternum et lex tua veritas iustitia tua iustitia sempiterna et lex tua veritas
tribulatio et angustia invenerunt me mandata tua meditatio mea tribulatio et angustia invenerunt me mandata tua voluntas mea
aequitas testimonia tua in aeternum intellectum da mihi et vivam iusta testimonia tua semper doce me et vivam
cof clamavi in toto corde exaudi me Domine iustificationes tuas requiram coph clamavi in toto corde exaudi me Domine praecepta tua custodiam
clamavi te salvum me fac et custodiam mandata tua invocavi te salvum me fac et custodiam testimonia tua
praeveni in maturitate et clamavi in verba tua supersperavi surgebam adhuc in tenebris et clamabam verbum tuum expectans
praevenerunt oculi mei ad diluculum ut meditarer eloquia tua praeveniebant oculi mei vigilias ut meditarer in sermonibus tuis
vocem meam audi secundum misericordiam tuam Domine secundum iudicium tuum vivifica me vocem meam audi iuxta misericordiam tuam Domine secundum iudicium tuum vivifica me
adpropinquaverunt persequentes me iniquitate a lege autem tua longe facti sunt adpropinquaverunt persecutores mei sceleri et a lege tua procul facti sunt
prope es tu Domine et omnes viae tuae veritas prope es tu Domine et omnia mandata tua veritas
initio cognovi de testimoniis tuis quia in aeternum fundasti ea a principio novi de testimoniis tuis quod in aeternum fundaveris ea
res vide humilitatem meam et eripe me quia legem tuam non sum oblitus res vide adflictionem meam et eripe me quia legis tuae non sum oblitus
iudica iudicium meum et redime me propter eloquium tuum vivifica me iudica causam meam et redime me sermone tuo vivifica me
longe a peccatoribus salus quia iustificationes tuas non exquisierunt longe ab impiis salus quia praecepta tua non quaesierunt
misericordiae tuae multae Domine secundum iudicia tua vivifica me misericordiae tuae multae Domine iuxta iudicia tua vivifica me
multi qui persequuntur me et tribulant me a testimoniis tuis non declinavi multi qui persequuntur me et adfligunt me a testimoniis tuis non declinavi
vidi praevaricantes et tabescebam quia eloquia tua non custodierunt vidi praevaricatores tuos et maerebam qui verbum tuum non custodierunt
vide quoniam mandata tua dilexi Domine in misericordia tua vivifica me vide quoniam praecepta tua dilexi Domine iuxta misericordiam tuam vivifica me
principium verborum tuorum veritas et in aeternum omnia iudicia iustitiae tuae caput verborum tuorum veritas et sempiternum omne iudicium iustitiae tuae
sen principes persecuti sunt me gratis et a verbis tuis formidavit cor meum sen principes persecuti sunt me sine causa verba autem tua timuit cor meum
laetabor ego super eloquia tua sicut qui invenit spolia multa gaudens ego sum in eloquio tuo sicut qui invenit spolia multa
iniquitatem odio habui et abominatus sum legem autem tuam dilexi mendacium odio habui et detestatus sum legem autem tuam dilexi
septies in die laudem dixi tibi super iudicia iustitiae tuae septies in die laudavi te super iudiciis iustitiae tuae
pax multa diligentibus legem tuam et non est illis scandalum pax multa diligentibus legem tuam et non est illis scandalum
expectabam salutare tuum Domine et mandata tua dilexi expectavi salutare tuum Domine et mandata tua feci
custodivit anima mea testimonia tua et dilexi ea vehementer custodivit anima mea testimonia tua et dilexi ea nimis
servavi mandata tua et testimonia tua quia omnes viae meae in conspectu tuo custodivi praecepta tua et testimonia tua quia omnes viae meae in conspectu tuo
thau adpropinquet deprecatio mea in conspectu tuo Domine iuxta eloquium tuum da mihi intellectum thau ingrediatur laus mea coram te Domine secundum verbum tuum doce me
intret postulatio mea in conspectu tuo secundum eloquium tuum eripe me veniat deprecatio mea ante vultum tuum secundum eloquium tuum libera me
eructabunt labia mea hymnum cum docueris me iustificationes tuas fundant labia mea hymnum docebis enim me praecepta tua
pronuntiabit lingua mea eloquium tuum quia omnia mandata tua aequitas loquetur lingua mea sermonem tuum quia omnia mandata tua iusta
fiat manus tua ut salvet me quoniam mandata tua elegi sit manus tua auxiliatrix mea quia praecepta tua elegi
concupivi salutare tuum Domine et lex tua meditatio mea desideravi salutare tuum Domine et lex tua voluntas mea
vivet anima mea et laudabit te et iudicia tua adiuvabunt me vivet anima mea et laudabit te et iudicia tua auxiliabuntur mihi
erravi sicut ovis quae periit quaere servum tuum quia mandata tua non sum oblitus erravi quasi ovis perdita quaere servum tuum quia mandatorum tuorum non sum oblitus