Psalms 32
psalmus David exultate iusti in Domino rectos decet laudatio laudate iusti Dominum rectos decet laudatio
confitemini Domino in cithara in psalterio decem cordarum psallite illi confitemini Domino in cithara in psalterio decacordo cantate ei
cantate ei canticum novum bene psallite in vociferatione cantate ei canticum novum diligenter psallite in iubilo
quia rectum est verbum Domini et omnia opera eius in fide quia rectum est verbum Domini et omne opus eius in fide
diligit misericordiam et iudicium misericordia Domini plena est terra diligit iustitiam et iudicium misericordia Domini plena est terra
verbo Domini caeli firmati sunt et spiritu oris eius omnis virtus eorum verbo Domini caeli facti sunt et spiritu oris eius omnis ornatus eorum
congregans sicut in utre aquas maris ponens in thesauris abyssos congregans quasi in utre aquas maris ponens in thesauris abyssos
timeat Dominum omnis terra ab eo autem commoveantur omnes inhabitantes orbem timeat Dominum omnis terra ipsum formident universi habitatores orbis
quoniam ipse dixit et facta sunt ipse mandavit et creata sunt quia ipse mandavit et factus est ipso praecipiente stetit
Dominus dissipat consilia gentium reprobat autem cogitationes populorum et reprobat consilia principum Dominus dissolvit consilium gentium irritas fecit cogitationes populorum
consilium autem Domini in aeternum manet cogitationes cordis eius in generatione et generationem consilium Domini in aeternum stabit cogitationes cordis eius in generatione et generatione
beata gens cuius est Dominus Deus eius populus quem elegit in hereditatem sibi beata gens cuius Dominus Deus eius populus quem elegit in hereditatem sibi
de caelo respexit Dominus vidit omnes filios hominum de caelo respexit Dominus vidit omnes filios Adam
de praeparato habitaculo suo respexit super omnes qui habitant terram de firmissimo solio suo prospexit ad universos habitatores terrae
qui finxit singillatim corda eorum qui intellegit omnia opera illorum fingens pariter cor eorum intellegens omnia opera eorum
non salvatur rex per multam virtutem et gigans non salvabitur in multitudine virtutis suae non salvatur rex in multitudine exercitus nec fortis liberabitur in multiplicatione virtutis
fallax equus ad salutem in abundantia autem virtutis suae non salvabitur fallax equus ad salutem et in multitudine roboris sui non salvabit
ecce oculi Domini super metuentes eum qui sperant super misericordia eius ecce oculus Domini super timentes eum et expectantes misericordiam eius
ut eruat a morte animas eorum et alat eos in fame ut eruat de morte animam eorum et vivificet eos in fame
anima nostra sustinet Dominum quoniam adiutor et protector noster est anima nostra expectavit Dominum auxilium nostrum et clipeus noster est
quia in eo laetabitur cor nostrum et in nomine sancto eius speravimus in ipso enim laetabitur cor nostrum quia in nomine sancto eius speravimus
fiat misericordia tua Domine super nos quemadmodum speravimus in te sit misericordia tua Domine super nos sicut expectavimus te