Psalms 75
in finem in laudibus psalmus Asaph canticum ad Assyrium victori in psalmis canticum Asaph carminis
notus in Iudaea Deus in Israhel magnum nomen eius cognoscetur in Iudaea Deus in Israhel magnum nomen eius
et factus est in pace locus eius et habitatio eius in Sion et erit in Salem tabernaculum eius et habitatio eius in Sion
ibi confregit potentias arcuum scutum et gladium et bellum diapsalma ibi confringet volatilia arcus scutum et gladium et bellum semper
inluminas tu mirabiliter de montibus aeternis lumen tu es Magnifice a montibus captivitatis
turbati sunt omnes insipientes corde dormierunt somnum suum et nihil invenerunt omnes viri divitiarum manibus suis spoliati sunt superbi corde dormitaverunt somnum suum et non invenerunt omnes viri exercitus manus suas
ab increpatione tua Deus Iacob dormitaverunt qui ascenderunt equos ab increpatione tua Deus Iacob consopitus est et currus et equus
tu terribilis es et quis resistet tibi ex tunc ira tua tu terribilis es et quis stabit adversum te ex tunc ira tua
de caelo auditum fecisti iudicium terra timuit et quievit de caelo adnuntiabis iudicium terra timens tacebit
cum exsurgeret in iudicium Deus ut salvos faceret omnes mansuetos terrae diapsalma cum surrexerit ad iudicandum Deus ut salvos faciat omnes mites terrae semper
quoniam cogitatio hominis confitebitur tibi et reliquiae cogitationis diem festum agent tibi quia ira hominis confitebitur tibi reliquiis irae accingeris
vovete et reddite Domino Deo vestro omnes qui in circuitu eius adferent munera terribili vovete et reddite Domino Deo vestro omnes qui in circuitu eius sunt offerent dona terribili
et ei qui aufert spiritus principum terribili apud reges terrae auferenti spiritum ducum terribili regibus terrae