Psalms 81
psalmus Asaph Deus stetit in synagoga deorum in medio autem Deus deiudicat canticum Asaph Deus stetit in coetu Dei in medio Deus iudicat
usquequo iudicatis iniquitatem et facies peccatorum sumitis diapsalma usquequo iudicatis iniquitatem et facies impiorum suscipitis semper
iudicate egenum et pupillum humilem et pauperem iustificate iudicate pauperi et pupillo egeno et inopi iuste facite
eripite pauperem et egenum de manu peccatoris liberate salvate inopem et pauperem de manu impiorum liberate
nescierunt neque intellexerunt in tenebris ambulant movebuntur omnia fundamenta terrae non cognoscunt nec intellegunt in tenebris ambulant movebuntur omnia fundamenta terrae
ego dixi dii estis et filii Excelsi omnes ego dixi dii estis et filii Excelsi omnes vos
vos autem sicut homines moriemini et sicut unus de principibus cadetis ergo quasi Adam moriemini et quasi unus de principibus cadetis
surge Deus iudica terram quoniam tu hereditabis in omnibus gentibus surge Domine iudica terram quoniam hereditabis omnes gentes