Psalms 83
in finem pro torcularibus filiis Core psalmus victori pro torculari filiorum Core canticum
quam dilecta tabernacula tua Domine virtutum quam dilecta tabernacula tua Domine exercituum
concupiscit et defecit anima mea in atria Domini cor meum et caro mea exultavit in Deum vivum desiderat et defecit anima mea in atria Domini cor meum et caro mea laudabunt Deum viventem
etenim passer invenit sibi domum et turtur nidum sibi ubi ponat pullos suos altaria tua Domine virtutum rex meus et Deus meus siquidem avis invenit domum et passer nidum sibi ubi ponat pullos suos altaria tua Domine exercituum rex meus et Deus meus
beati qui habitant in domo tua in saecula saeculorum laudabunt te diapsalma beati qui habitant in domo tua adhuc laudabunt te semper
beatus vir cui est auxilium abs te ascensiones in corde suo disposuit beatus homo cuius fortitudo est in te semitae in corde eius
in valle lacrimarum in loco quem posuit transeuntes in valle fletus fontem ponent eam
etenim benedictiones dabit legis dator ibunt de virtute in virtutem videbitur Deus deorum in Sion benedictione quoque amicietur doctor ibunt de fortitudine in fortitudinem parebunt apud Deum in Sion
Domine Deus virtutum exaudi orationem meam auribus percipe Deus Iacob diapsalma Domine Deus exercituum exaudi orationem meam ausculta Deus Iacob semper
protector noster aspice Deus et respice in faciem christi tui clipeus noster vide Deus et adtende faciem christi tui
quia melior est dies una in atriis tuis super milia elegi abiectus esse in domo Dei mei magis quam habitare in tabernaculis peccatorum quoniam melior est dies in atriis tuis super milia elegi abiectus esse in domo Dei mei magis quam habitare in tabernaculis impietatis
quia misericordiam et veritatem diligit Deus gratiam et gloriam dabit Dominus quia sol et scutum Dominus Deus gratiam et gloriam dabit Dominus
non privabit bonis eos qui ambulant in innocentia Domine virtutum beatus vir qui sperat in te nec prohibebit bonum ab his qui ambulant in perfectione Domine exercituum beatus homo qui confidet in te